monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 49, 2
De opusculis meis contra Iovinianum, quod et prudenter et amanter feceris, exemplaria subtrahendo, optime novi. Sed nihil profuit ista diligentia, cum aliquanti ex Urbe venientes, mihi eadem lectitarent, quae se Romae excepisse referebant. In hac quoque provincia iam libri fuerant divulgati: et ut ipse legisti, 'nescit vox missa reverti' . Non sum tantae felicitatis, quantae plerique huius temporis Tractatores, ut nugas meas quando voluerim emendare possim. Statim ut aliquid scripsero, aut imatores mei, aut invidi, diverso quidem studio, sed pari certamine, in vulgus nostra disseminant: et vel in laude, vel in vituperatione nimii sunt: non meritum stili, sed suum stomachum sequentes. Itaque quod solum facere potui, ἀπολογετικὸν ipsius operis tibi προσεφώνησα; quem cum legeris, ipse pro nobis caeteris satisfacies: aut si tu quoque narem contraxeris, illam Apostoli περικοπὴν, in qua de virginitate et nuptiis disputat, aliter disserere compelleris.